03-24# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 44: De his qui excommunicántur quómodo satisfáciant _ Qui pro grávibus culpis ab oratório et a mensa excommunicántur, hora qua Opus Dei in oratório percelebrátur, ante fores oratórii prostrátus jáceat nihil dicens, nisi tantum pósito in terra cápite, status pronus ómnium de oratório exeúntium pédibus. Et hoc támdiu fáciat, usque dum abbas judicáverit satisfáctum esse. Qui dum jussus ab abbáte vénerit, volvat se ipsíus abbátis, deínde ómnium vestígiis ut orent pro ipso. Et tunc, se jússerit abbas, recipiátur in choro vel in órdine quo abbas decréverit, ita sane, ut psalmum aut lectiónem vel áliud quid non præsúmat in oratório inpónere, nisi íterum abbas júbeat. Et ómnibus Horis, dum perconplétur opus Dei, proíciat se in terra in loco qua stat. Et sic satisfáciat, usque dum ei júbeat íterum abbas, ut quiéscat jam ab hac satisfactióne. Qui vero pro lévibus culpis excommunicántur tantum a mensa, in oratório satisfáciant usque ad jussiónem abbátis. Hoc perfíciant usque dum benedícat et dicat: «Súfficit».