03-23# Ex Cápite 43 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De his qui ad opus Dei vel ad mensam tarde occúrrunt _ Ad mensam autem qui ante versu non occúrrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accédant ad mensam, qui per neglegéntiam suam aut vítio non occúrrerit, usque secúnda vice pro hoc corripiátur; si dénuo non emendáverit, non permittátur ad mensæ commúnis participatiónem, sed sequestrátus a consórtio ómnium refíciat solus, subláta ei portióne sua vinum, usque ad satisfactiónem et emendatiónem. Simíliter autem patiátur, qui et ad illum versum non fúerit præsens, qui post cibum dícitur. Et ne suis præsúmat ante statútam horam vel póstea quicquam cibi aut potus præsúmere; sed et cui offértur áliquid a prióre et accípere rénuit, hora qua desiderávit hoc quod prius recusávit aut áliud, omníno nihil percípiat usque emendatiónem cóngruam.