03-21# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 42: Ut post conpletórium nemo loquátur _ Omni témpore siléntium debent studére mónachi, máxime tamen noctúrnis horis. Et ídeo omni témpore, sive jejúnii sive prándii: si tempus fúerit prándii, mox surréxerint a cena, sédeant omnes in unum, et legat unus Collatiónes vel Vitas Patrum aut certe áliud quod ædíficet audiéntes, non autem Eptatéucum aut Regum, quia infírmis intelléctibus non erit útile illa hora hanc Scriptúram audíre, áliis vero horis legántur. Si autem jejúnii dies fúerit, dicta Véspera, parvo intervállo mox accédant ad lectiónem Collatiónum, ut díximus. Et lectis quáttuor aut quinque fóliis vel quantum hora permíttit, ómnibus in unum occurréntibus per hanc moram lectiónis, si qui forte in adsignáto sibi commísso fuit occupátus, omnes ergo in unum pósiti cónpleant, et exeúntes a Conpletóriis nulla sit licéntia dénuo cuiquam loqui áliquid. Quod si invéntus fúerit quisquam prævaricáre hanc taciturnitátis régulam, gravi vindíctæ subjáceat, excépto si necéssitas hóspitum supervénerit aut forte abbas álicui áliquid jússerit. Quod tamen et ipsud cum summa gravitáte et moderatióne honestíssima fiat.