03-20# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 41: Quibus horis opórtet refícere fratres _ A sancto Pascha usque Pentecósten ad sextam refíciant fratres et sera cenent. A Pentecósten autem tota æstáte, si labóres agrórum non habent mónachi aut nimíetas æstátis non pertúrbat, quarta et sexta féria jejúnent usque ad nonam; réliquis diébus ad sextam prándeant. Quam prándii sextam, si óperis in agris habúerint aut æstátis fervor nímius fúerit, continuánda erit et in abbátis sit providéntia. Et sic ómnia témperet atque dispónat, quáliter et ánimæ salvéntur et quod fáciunt fratres absque justa murmuratióne fáciant. Ab Idus autem Septémbres usque caput quadragésimæ ad nonam semper refíciant. In quadragésima vero usque in Pascha ad vésperam refíciant. Ipsa tamen Véspera sic agátur, ut lucérnæ lumen non indígeant reficiéntes, sed luce adhuc diéi ómnia consumméntur. Sed et omni témpore, sive cena sive refectiónis hora sic temperétur, ut luce fiant ómnia.