03-19# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 40: De mensúra potus _ Unusquísque próprium habet donum ex Deo, álius sic, álius vero sic; et ídeo cum áliqua scrupulositáte a nobis mensúra victus aliórum constitúitur. Tamen infirmórum contuéntes inbecillitátem, crédimus emínam vini per síngulos suffícere per diem. Quibus autem donat Deus tolerántiam abstinéntiæ, própriam se habitúros mercédem sciant. Quod si aut loci necéssitas vel labor aut ardor æstátis ámplius popóscerit, in arbítrio prióris consístat, consíderans in ómnibus ne subrépat satíetas aut ebríetas. Licet legámus: Vinum omníno monachórum non esse, sed quia nostris tempóribus id mónachis persuadéri non potest, saltim vel hoc consentiámus ut non usque ad satietátem bibámus, sed párcius, quia: Vinum apostatáre facit étiam sapiéntes. Ubi autem necéssitas loci expóscit, ut nec suprascrípta mensúra inveníri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedícant Deum qui ibi hábitant et non múrmurent, hoc ante ómnia admonéntes, ut absque murmuratiónibus sint.