03-18# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 39: De mensúra cibus _ Suffícere crédimus ad refectiónem cotidiánam tam sextæ quam nonæ, ómnibus mensis, cocta duo pulmentária propter diversórum infirmitátibus, ut forte qui ex illo non potúerit édere, ex álio reficiátur. Ergo duo pulmentária cocta frátribus ómnibus suffíciant et, si fúerit unde poma aut nascéntia legúminum, addátur et tértium. Panis libra una propénsa suffíciat in die, sive una sit reféctio sivi prándii et cenæ. Quod si cenatúri sunt, de eádem libra tértia pars a cellarário servétur reddénda cenándis. Quod si labor forte factus fúerit major, in arbítrio et potestáte abbátis erit, si expédiat, áliquid augére, remóta præ ómnibus crápula, et ut numquam subrípiat mónacho indigéries; quia nihil sic contrárium est omni Christiáno quómodo crápula, sicut ait Dóminus noster: Vidéte ne gravéntur corda vestra crápula. Púeris vero minóri ætáte non éadem servétur quántitas, sed minor quam majóribus, serváta in ómnibus parcitáte. Cárnium vero quadrúpedum omnímodo ab ómnibus abstineátur coméstio, præter omníno débiles ægrótos.