03-15# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 36: De infírmis frátribus _ Infirmórum cura ante ómnia et super ómnia adhibénda est, ut sicut revéra Christo ita eis serviátur, quia ipse dixit: Infírmus fui, et visitástis me, et: Quod fecístis uni de his mínimis, mihi fecístis. Sed et ipsi infírmi consíderent in honórem Dei sibi servíri, et non superfluitáte sua contrístent fratres suos serviéntes sibi; qui tamen patiénter portándi sunt, quia de tálibus copiósior mercis adquíritur. Ergo cura máxima sit abbáti, ne áliquam neglegéntiam patiántur. Quibus frátribus infírmis sit cella super se deputáta et servítor timens Deum et díligens ac sollícitus. Balneárum usus infírmis quótiens éxpedit offerátur, sanis autem et máxime juvénibus tárdius concedátur. Sed et cárnium esus infírmis omníno debílibus pro reparatióne concedátur; at ubi melioráti fúerint, a cárnibus more sólito omnes abstíneant. Curam autem máximam hábeat abbas ne a cellaráriis aut a servitóribus neglegántur infírmi; et ipsum réspicit quidquid a discípulis delínquitur.