03-11# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 33: Si quid débeant mónachi próprium habére _ Præcípue hoc vítium radícitus amputándum est de monastério ne quis præsúmat áliquid dare aut accípere sine jussióne abbátis, neque áliquid habére próprium, nullam omníno rem, neque códicem, neque tábulas, neque gráfium, sed nihil omníno, quippe quibus nec córpora sua nec voluntátes licet habére in própria voluntáte; ómnia vero necessária a patre speráre monastérii, nec quicquam líceat habére quod abbas non déderit aut permíserit. Omniáque ómnibus sint commúnia, ut scriptum est, ne quisquam suum áliquid dicat vel præsúmat. Quod si quisquam huic nequíssimo vítio deprehénsus fúerit delectári, admoneátur semel et íterum; si non emendáverit, correptióni subjáceat.