03-10# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 32: De ferraméntis vel rebus monastérii _ Substántia monastérii in ferraméntis vel véstibus seu quibúslibet rebus prævídeat abbas fratres de quorum vita et móribus secúrus sit; et eis síngula, ut útile judicáverit, consígnet custodiénda atque recolligénda. Ex quibus abbas brevem téneat, ut dum sibi in ipsa adsignáta fratres vicíssim succédunt, sciat quid dat aut quid récipit. Si quis autem sórdide aut neglegénter res monastérii tractáverit, corripiátur; si non emendáverit, disciplínæ regulári subjáceat.