03-05# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 28: De his qui sǽpius corrépti emendáre nolúerint _ Si quis frater frequénter corréptus pro quálibet culpa, si étiam excommunicátus non emendáverit, ácrior ei accédat corréptio, id est ut vérberum vindícta in eum procédant. Quod si nec ita corréxerit, aut forte - quod absit - in supérbia elátus étiam deféndere volúerit ópera sua, tunc abbas fáciat quod sápiens médicus: si exhíbuit foménta, si unguénta adhortatiónum, si medicámina Scripturárum divinárum, si ad últimum ustiónem excommunicatiónis vel plagárum virgæ, et jam si víderit nihil suam prævalére indústriam, adhíbeat étiam, quod majus est, suam et ómnium fratrum pro eo oratiónem, ut Dóminus qui ómnia potest operétur salútem circa infírmum fratrem. Quod si nec isto modo sanátus fúerit, tunc jam utátur abbas ferro abscisiónis, ut ait Apóstolus: Auférte malum ex vobis; et íterum: Infidélis si discédit, discédat, ne una ovis mórbida omnem gregem contágiet.