02-23# Ex Cápite 18 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quo órdine ipsi psalmi dicéndi sunt _ Véspera autem cotídie quáttuor psalmórum modulatióne canátur. Qui psalmi incipiántur a centésimo nono usque centésimo quadragésimo séptimo, excéptis his qui in divérsis Horis ex eis sequestrántur, id est a centésimo séptimo décimo usque centésimo vicésimo séptimo et centésimo tricésimo tértio et centésimo quadragésimo secúndo; réliqui omnes in Véspera dicéndi sunt. Et quia minus véniunt tres psalmi, ídeo dividéndi sunt qui ex número suprascrípto fortióres inveniúntur, id est centésimum tricésimum octávum et centésimum quadragésimum tértium et centésimum quadragésimum quartum; centésimus vero sextus décimus, quia parvus est, cum centésimo quinto décimo conjungátur. Digésto ergo órdine psalmórum vespertinórum, réliqua, id est lectiónem, respónsum, hymnum, versum vel cánticum, sicut supra taxávimus impleátur. Ad Conpletórios vero cotídie idem psalmi repetántur, id est quartum, nonagésimum et centésimum tricésimum tértium.