02-20# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 17: Quot psalmi per eásdem horas dicéndi sunt _ Jam de Noctúrnis vel Matutínis digéssimus órdinem psalmódiæ; nunc de sequéntibus Horis videámus. Prima hora dicántur psalmi tres singillátim et non sub una Glória, hymnum ejúsdem Horæ post versum Deus, in adjutórium, ántequam psalmi incipiántur. Post expletiónem vero trium psalmórum recitétur léctio una, versu et Kýrie eléison et missas. Tértia vero, Sexta et Nona item eo órdine celebrétur orátio, id est versu, hymnos earúndem Horárum, ternos psalmos, lectiónem et versu, Kýrie eléison et missas. Si major congregátio fúerit, cum antefánas, si vero minor, in diréctum psallántur. Vespertína autem sináxis quáttuor psalmis cum antefánas terminétur. Post quibus psalmis léctio recitánda est: inde responsórium, Ambrosiánum, versu, cánticum de Evangélia, litanía, et oratióne domínica fiant missæ. Conpletórios autem trium psalmórum dictióne terminéntur; qui psalmi directánei sine antefána dicéndi sunt. Post quos hymnum ejúsdem Horæ, lectiónem unam, versu, Kýrie eléison, et benedictióne missæ fiant.