02-18# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 15: Alle­lúja quibus tempóribus dicátur _ A sanctum Pascha usque Pentecósten sine intermissióne dicátur Alle­lúja, tam in psalmis quam in responsóriis. A Pentecósten autem usque caput quadragésimæ, ómnibus noctis, cum sex posterióribus psalmis tantum ad Noctúrnos dicátur. Omni vero Domínica extra quadragésima cántica, Matutínos, Prima, Tértia, Sexta Nonáque cum Alle­lúja dicátur, Véspera vero jam antefána. Responsória vero numquam dicántur cum Alle­lúja, nisi a Pascha usque Pentecósten.