02-13# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 11: Quáliter diébus domínicis vigíliæ agántur _ Domínico die tempérius surgátur ad Vigílias. In quibus Vigíliis teneátur mensúra, id est, modulátis ut supra disposúimus sex psalmis et versu, residéntibus cunctis dispósite et per órdinem in subsélliis, legántur in códice, ut supra díximus, quáttuor lectiónes cum responsóriis suis. Ubi tantum in quarto responsório dicátur a cantánte Glória; quam dum íncipit, mox omnes cum reveréntia surgant. Post quibus lectiónibus sequántur ex órdine álii sex psalmi cum antefánas sicut anterióres, et versu. Post quibus íterum legántur áliæ quáttuor lectiónes cum responsóriis suis, órdine quo supra. Post quibus dicántur tria cántica Prophetárum, quas institúerit abbas; quæ cántica cum Alle­lúja psallántur. Dicto étiam versu et benedicénte abbáte, legántur áliæ quáttuor lectiónes de Novo Testaménto, órdine quo supra. Post quartum autem responsórium incípiat abbas hymnum Te Deum laudámus. Quo perdícto, legat abbas lectiónem de Evangélia, cum honóre et timóre stántibus ómnibus. Qua perlécta, respóndeant omnes Amen, et subsequátur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictióne incípiant Matutínos. Qui ordo Vigiliárum omni témpore tam æstátis quam híemis æquáliter in die domínico teneátur, nisi forte - quod absit - tárdius surgant, áliquid de lectiónibus breviándum est aut responsóriis. Quod tamen omníno caveátur ne provéniat; quod si contígerit, digne inde satisfáciat Deo in oratório per cujus evénerit negléctum.