02-11# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 9: Quanti psalmi dicéndi sunt noctúrni _ Híemis témpore suprascrípto, in primis versu tértio dicéndum: Dómine, lábia mea apéries, et os meum adnuntiábit laudem tuam. Cum subjungéndus est tértius psalmus et Glória. Post hunc, psalmum nonagésimum quartum cum antefána, aut certe decantándum. Inde sequátur Ambrosiánum, deínde sex psalmi cum antefánas. Quibus dictis, dicto versu, benedícat abbas et, sedéntibus ómnibus in scamnis, legántur vicíssim a frátribus in códice super analogíum tres lectiónes, inter quas et tria responsória canténtur. Duo responsória sine Glória dicántur; post tértiam vero lectiónem, qui cantat dicat Glóriam. Quam dum íncipit cantor dícere, mox omnes de sedília sua surgant ob honórem et reveréntiam sanctæ Trinitátis. Códices autem legántur in Vigíliis divínæ auctoritátis tam Véteris Testaménti quam Novi, sed et expositiónes eárum, quæ a nominátis et orthodóxis cathólicis Pátribus factæ sunt. Post has vero tres lectiónes cum responsória sua, sequántur réliqui sex psalmi cum Alle­lúja canéndi. Post hos, léctio Apóstoli sequátur ex corde recitánda, et versus, et supplicátio litaníæ, id est Kýrie eléison. Et sic finiántur Vigíliæ noctúrnæ.