02-10# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 8: De offíciis divínis in nóctibus _ Híemis témpore, id est a Kaléndas Novémbres usque in Pascha, juxta consideratiónem ratiónis, octáva hora noctis surgéndum est, ut módice ámplius de média nocte pausétur et jam digésti surgant. Quod vero restat post Vigílias a frátribus qui psaltérii vel lectiónum áliquid índigent, meditatióni inserviátur. A Pascha autem usque ad supradíctas Novémbres sic temperétur hora, ut Vigiliárum agénda parvíssimo intervállo, quo fratres ad necessária natúræ éxeant, mox Matutíni qui incipiénte luce agéndi sunt, subsequántur.