01-24# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 6: De taciturnitáte _ Faciámus quod ait Prophéta: Dixi: custódiam vias meas, ut non delínquam in lingua mea. Pósui ori meo custódiam, obmútui et humiliátus sum et sílui a bonis. Hic osténdit Prophéta, si a bonis elóquiis intérdum propter taciturnitátem debet tacére, quanto magis a malis verbis propter pœnam peccáti debet cessári. Ergo quamvis de bonis et sanctis et ædificatiónum elóquiis perféctis discípulis propter taciturnitátis gravitátem rara loquéndi concedátur licéntia, quia scriptum est:In multilóquio non effúgies peccátum, et álibi: Mors et vita in mánibus linguæ. Nam loqui et docére magístrum cóndecet, tacére et audíre discípulum cónvenit. Et ídeo, si qua requirénda sunt a prióre, cum omni humilitáte et subjectióne reveréntiæ requirántur. Scurrilitátes vero vel verba otiósa et risum movéntia ætérna clusúra in ómnibus locis damnámus et ad tália elóquia aperíre os non permíttimus.