01-23# Ex Cápite 5 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De obœdiéntia _ Sed hæc ipsa obœdiéntia tunc acceptábilis erit Deo et dulcis homínibus, si quod jubétur non trépide, non tarde, non tépide, aut cum murmúrio vel cum respónso noléntis efficiátur, quia obœdiéntia quæ majóribus præbétur Deo exhibétur; ipse enim dixit: Qui vos audit me audit. Et cum bono ánimo a discípulis præbéri opórtet, quia hílarem datórem díligit Deus. Nam, cum malo ánimo si obœ́dit discípulus et non solum ore, sed étiam in corde si murmuráverit, étiam si ímpleat jussiónem, tamen accéptum jam non erit Deo, qui cor ejus réspicit murmurántem. Et pro tali facto nullam conséquitur grátiam, immo pœnam murmurántium incúrrit, si non cum satisfactióne emendáverit.