01-22# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 5: De oboedentia _ Primus humilitátis gradus est obœdiéntia sine mora. Hæc cónvenit his qui nihil sibi a Christo cárius áliquid exístimant. Propter servítium sanctum quod proféssi sunt seu propter metum gehénnæ vel glóriam vitæ ætérnæ, mox áliquid imperátum a majóre fúerit, ac si divínitus imperétur, moram pati nésciant in faciéndo. De quibus Dóminus dicit: Obaudítu auris obœdívit mihi. Et item dicit doctóribus: Qui vos audit me audit. Ergo hii tales, relinquéntes statim quæ sua sunt et voluntátem própriam deseréntes, mox exoccupátis mánibus et quod agébant imperféctum relinquéntes, vicíno obœdiéntiæ pede jubéntis vocem factis sequúntur, et véluti uno moménto prædícta magístri jússio et perfécta discípuli ópera, in velocitáte timóris Dei, ambæ res commúniter cítius explicántur. Quibus ad vitam ætérnam gradiéndi amor incúmbit, ídeo angústam viam arrípiunt, unde Dóminus dicit: Angústa via est quæ ducit ad vitam, ut non suo arbítrio vivéntes et desidériis suis et voluptátibus obœdiéntes, sed ambulántes aliéno judício et império, in cœnóbiis degéntes abbátem sibi præésse desíderant. Sine dúbio hii tales illam Dómini imitántur senténtiam qua dicit: Non veni fácere voluntátem meam, sed ejus qui misit me.