01-21# Ex Cápite 4 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quæ sunt instruménta bonórum óperum _ Præcépta Dei factis cotídie adimplére. Castitátem amáre. Nullum odíre. Zelum non habére. Invídiam non exercére. Contentiónem non amáre. Elatiónem fúgere. Et senióres veneráre. Junióres dilígere. In Christi amóre pro inimícis oráre. Cum discordánte ante solis occásum in pacem redíre. Et de Dei misericórdia numquam desperáre. Ecce hæc sunt instruménta artis spiritális. Quæ cum fúerint a nobis die noctúque incessabíliter adimpléta et in die judícii reconsignáta, illa mercis nobis a Dómino reconpensábitur quam ipse promísit: Quod óculus non vidit nec auris audívit, quæ præparávit Deus his qui díligunt illum. Officína vero ubi hæc ómnia diligénter operémur claustra sunt monastérii et stabílitas in congregatióne.