01-20# Ex Cápite 4 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Quæ sunt instruménta bonórum óperum _ Diem judícii timére. Gehénnam expavéscere. Vitam ætérnam omni concupiscéntia spiritáli desideráre. Mortem cotídie ante óculos suspéctam habére. Actus vitæ suæ omni hora custodíre. In omni loco Deum se respícere pro certo scire. Cogitatiónes malas cordi suo adveniéntes mox ad Christum adlídere et senióri spiritáli patefácere.Os suum a malo vel pravo elóquio custodíre. Multum loqui non amáre. Verba vana aut rísui apta non loqui. Risum multum aut excússum non amáre. Lectiónes sanctas libénter audíre. Oratióni frequénter incúmbere. Mala sua prætérita cum lácrimis vel gémitu cotídie in oratióne Deo confitéri. De ipsis malis de cétero emendáre. Desidéria carnis non effícere. Voluntátem própriam odíre. Præcéptis abbátis in ómnibus obœdíre, étiam si ipse áliter - quod absit - agat, mémores illud domínicum præcéptum: Quæ dicunt fácite, quæ autem fáciunt fácere nolíte. Non velle dici sanctum ántequam sit, sed prius esse quod vérius dicátur.