01-18# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 4: Quæ sunt instruménta bonórum óperum _ In primis Dóminum Deum dilígere ex toto corde, tota ánima, tota virtúte. Deínde próximum tamquam seípsum. Deínde non occídere. Non adulteráre. Non fácere furtum. Non concupíscere. Non falsum testimónium dícere. Honoráre omnes hómines. Et quod sibi quis fíeri non vult, álio ne fáciat. Abnegáre semetípsum sibi ut sequátur Christum. Corpus castigáre. Delícias non amplécti. Jejúnium amáre. Páuperes recreáre. Nudum vestíre. Infírmum visitáre. Mórtuum sepelíre. In tribulatióne subveníre. Doléntem consolári. Sǽculi áctibus se fácere aliénum. Nihil amóri Christi præpónere. Iram non perfícere.