01-17# Ex Cápite 3 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De adhibéndis ad consílium frátribus _ In ómnibus ígitur omnes magístram sequéntur régulam, neque ab ea témere declinétur a quoquam. Nullus in monastério próprii sequátur cordis voluntátem. Neque præsúmat quisquam cum abbáte suo protérve aut foris monastérium conténdere. Quod si præsúmpserit, regulári disciplínæ subjáceat. Ipse tamen abbas cum timóre Dei et observatióne régulæ ómnia fáciat, sciens se procul dúbio de ómnibus judíciis suis æquíssimo júdici Deo ratiónem redditúrum. Si qua vero minóra agénda sunt in monastérii utilitátibus, seniórum tantum utátur consílio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consílio, et post factum non pænitéberis.