01-16# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 3: De adhibéndis ad consílium frátribus _ Quótiens áliqua præcípua sunt in monastério, cónvocet abbas omnem congregatiónem et dicat ipse unde ágitur. Et áudiens consílium fratrum tractet apud se et quod utílius judicáverit fáciat. Ideo autem omnes ad consílium vocári díximus, quia sæpe junióri Dóminus revélat quod mélius est. Sic autem dent fratres consílium cum omni humilitátis subjectióne, et non præsúmant procáciter deféndere quod eis visum fúerit; et magis in abbátis pendat arbítrio, ut quod salúbrius esse judicáverit, ei cuncti obœ́diant. Sed sicut discípulos cónvenit obœdíre magístro, ita et ipsum próvide et juste cóndecet cuncta dispónere.