01-15# Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse _ Ante ómnia, ne dissímulans aut parvipéndens salútem animárum sibi commissárum, ne plus gerat sollicitúdinem de rebus transitóriis et terrénis atque cadúcis, sed semper cógitet quia ánimas suscépit regéndas, de quibus et ratiónem redditúrus est. Et ne causétur de minóri forte substántia , memínerit scriptum: Primum quǽrite regnum Dei et justítiam ejus, et hæc ómnia adiciéntur vobis, et íterum: Nihil deest timéntibus eum. Sciátque quia qui súscipit ánimas regéndas paret se ad ratiónem reddéndam. Et quantum sub cura sua fratrum se habére scíerit númerum, agnóscat pro certo quia in die judícii ipsárum ómnium animárum est redditúrus Dómino ratiónem, sine dúbio áddita et suæ ánimæ. Et ita, timens semper futúram discussiónem pastóris de créditis óvibus, cum de áliis ratiocíniis cavet, rédditur de suis sollícitus, et cum de monitiónibus suis emendatiónem áliis subminístrat, ipse effícitur a vítiis emendátus.