01-14# Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse _ Memínere debet semper abbas quod est, memínere quod dícitur, et scire quia cui plus commíttitur, plus ab eo exígitur. Sciátque quam diffícilem et árduam rem súscipit, régere ánimas et multórum servíre móribus, et álium quidem blandiméntis, álium vero increpatiónibus, álium suasiónibus; et secúndum uniuscujúsque qualitátem vel intellegéntiam, ita se ómnibus confórmet et aptet ut non solum detriménta gregis sibi commíssi non patiátur, verum in augmentatióne boni gregis gáudeat.