01-13# Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse _ In doctrína sua namque abbas apostólicam debet illam semper formam serváre in qua dicit: Argue, óbsecra, íncrepa, id est, miscens tempóribus témpora, terróribus blandiménta, dirum magístri, pium patris osténdat afféctum, id est indisciplinátos et inquiétos debet dúrius argúere, obœdiéntes autem et mites et patiéntes, ut in mélius profíciant obsecráre, neglegéntes et contemnéntes ut íncrepat et corrípiat admonémus. Neque dissímulet peccáta delinquéntium; sed ut, mox ut cœ́perint oríri, radícitus ea ut prǽvalet ámputet, memor perículi Heli sacerdótis de Silo. Et honestióres quidem atque intellegíbiles ánimos prima vel secúnda admonitióne verbis corrípiat, ínprobos autem et duros ac supérbos vel inobœdiéntes vérberum vel córporis castigátio in ipso inítio peccáti coérceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrígitur, et íterum: Pércute fílium tuum virga et liberábis ánimam ejus a morte.