01-12# Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse _ Non ab eo persóna in monastério discernátur. Non unus plus amétur quam álius, nisi quem in bonis áctibus aut obœdiéntia invénerit meliórem. Non converténti ex servítio præponátur ingénuus, nisi ália rationábilis causa exístat. Quod si ita, justítia dictánte, abbáti visum fúerit, et de cujúslibet órdine id fáciet; sin álias, própria téneant loca, quia: Sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Dómino æquálem servitútis milítiam bajulámus, quia: Non est apud Deum personárum accéptio. Solúmmodo in hac parte apud ipsum discérnimur, si melióres ab áliis in opéribus bonis et húmiles inveniámur. Ergo æquális sit ab eo ómnibus cáritas, una præbeátur in ómnibus secúndum mérita disciplína.