01-11# Ex Cápite 2 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: Qualis débeat abbas esse _ Ergo, cum áliquis súscipit nomen abbátis, dúplici debet doctrína suis præésse discípulis, id est ómnia bona et sancta factis ámplius quam verbis osténdat, ut capácibus discípulis mandáta Dómini verbis propónere, duris corde vero et simplicióribus factis suis divína præcépta monstráre. Omnia vero quæ discípulis docúerit esse contrária, in suis factis índicet non agénda, ne áliis prǽdicans ipse réprobus inveniátur, ne quando illi dicat Deus precánti: quare tu enárras justítias meas et adsúmis testaméntum meum per os tuum? tu vero odísti disciplínam et projecísti sermónes meos post te, et:qui in fratris tui óculo festúcam vidébas, in tuo trabem non vidísti.