01-09# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti Caput 2: Qualis débeat abbas esse _ Abbas qui præésse dignus est monastério semper memínere debet quod dícitur et nomen majóris factis implére. Christi enim ágere vices in monastério créditur, quando ipsíus vocátur pronómine, dicénte apóstolo: Accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater. Ideóque abbas nihil extra præcéptum Dómini quod sit debet aut docére aut constitúere vel jubére, sed jússio ejus vel doctrína ferméntum divínæ justítiæ in discipulórum méntibus conspargátur, memor semper abbas quia doctrínæ suæ vel discipulórum obœdiéntiæ, utrarúmque rerum, in treméndo judício Dei faciénda erit discússio.