01-08# Incipit Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 1: De genéribus monachórum _ Monachórum quáttuor esse génera, maniféstum est. Primum cœnobitárum, hoc est monasteriále, mílitans sub régula vel abbáte. Deínde secúndum genus est anachoritárum id est heremitárum, horum qui non conversatiónis fervóre novício, sed monastérii probatióne diutúrna, qui didicérunt contra diábulum multórum solácio jam docti pugnáre, et bene extrúcti fratérna ex ácie ad singulárem pugnam herémi, secúri jam sine consolatióne alteríus, sola manu vel bráchio contra vítia carnis vel cogitatiónum, Deo auxiliánte, pugnáre suffíciunt. Tértium vero monachórum tetérrimum genus est Sarabaitárum, qui nulla régula adprobáti, experiéntia magístra, sicut aurum fornácis, sed in plumbi natúra mollíti, adhuc opéribus servántes sǽculo fidem, mentíri Deo per tonsúram noscúntur. Qui bini aut terni aut certe sínguli sine pastóre, non domínicis sed suis inclúsi ovílibus, pro lege eis est desideriórum volúptas, cum quidquid putáverint vel elégerint, hoc dicunt sanctum, et quod nolúerint, hoc putant non licére. Quartum vero genus est monachórum quod nominátur giróvagum, qui tota vita sua per divérsas províncias ternis aut quatérnis diébus per diversórum cellas hospitántur, semper vagi et numquam stábiles, et própriis voluntátibus et gulæ inlécebris serviéntes, et per ómnia deterióres Sarabaítis. De quorum ómnium horum misérrima conversatióne mélius est silére quam loqui. His ergo omíssis, ad cœnobitárum fortíssimum genus disponéndum, adjuvánte Dómino, veniámus.