01-06# Ex Prólogo Sancti Patri Nostri Benedícti in Régulam suam. _ Cum ergo interrogassémus Dóminum, fratres, de habitatóre tabernáculi ejus, audívimus habitándi præcéptum; sed si conpleámus habitatóris offícium, érimus herédes regni cælórum. Conpleámus habitatóris offícium. Ergo præparánda sunt corda nostra et córpora sanctæ præceptórum obœdiéntiæ militánda, et quod minus habet in nos natúra possíbile, rogémus Dóminum, ut grátiæ suæ júbeat nobis adjutórium ministráre. Et si, fugiéntes gehénnæ pœnas, ad vitam vólumus perveníre perpétuam, dum adhuc vacat et in hoc córpore sumus et hæc ómnia per hanc lucis vitam vacat implére, curréndum et agéndum est modo quod in perpétuo nobis expédiat.