01-01# Incipit Prólogus Sancti Patri Nostri Benedícti in Régulam suam. _ Obscúlta, o fili, præcépta magístri, et inclína aurem cordis tui et admonitiónem pii patris libénter éxcipe et efficáciter conple, ut ad eum per obœdiéntiæ labórem rédeas, a quo per inobœdiéntiæ desídiam recésseras. Ad te ergo nunc mihi sermo dirígitur, quisquis abrenúntians própriis voluntátibus, Dómino Christo vero Regi militatúrus obœdiéntiæ fortíssima atque præclára arma sumis. In primis, ut quidquid agéndum ínchoas bonum, ab eo pérfici instantíssima oratióne depóscas, ut qui nos jam in filiórum dignátus est número conputáre, non debet aliquándo de malis áctibus nostris contristári. Ita enim ei omni témpore de bonis suis in nobis paréndum est ut non solum irátus pater suos non aliquándo fílios exherédet, sed nec ut metuéndus dóminus inritátus a malis nostris, ut nequíssimos servos perpétuam tradat ad pœnam qui eum sequi nolúerint ad glóriam.