73:1 Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ? 73:2 Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio. 73:2 Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo. 73:3 Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto! 73:4 Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ. 73:5 Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum. 73:6 Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt jánuas ejus in idípsum: * in secúri et áscia dejecérunt eam. 73:7 Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui. 73:8 Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra. 73:9 Signa nostra non vídimus, jam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius. 73:10 Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem? 73:11 Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem? 73:12 Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ. 73:13 Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis. 73:14 Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum. 73:15 Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan. 73:16 Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem. 73:17 Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea. 73:18 Memor esto hujus, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum. 73:19 Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. 73:20 Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum. 73:21 Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum. 73:22 Exsúrge, Deus, júdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die. 73:23 Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.