62:2a Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo. 62:2b Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea. 62:3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: ‡ sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam. 62:4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te. 62:5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas. 62:6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. 62:7 Si memor fui tui super stratum meum, † in matutínis meditábor in te: * (8a) quia fuísti adjútor meus. 62:8b Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, † (9) adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua. 62:10 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, † introíbunt in inferióra terræ: * (11) tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt. 62:12 Rex vero lætábitur in Deo, † laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.