32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: * rectos decet collaudátio. 32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi. 32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne. 32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide. 32:5 Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra. 32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. 32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos. 32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem. 32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt. 32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum. 32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem. 32:12 Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi. 32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum. 32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram. 32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum. 32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ. 32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur. 32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus: 32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame. 32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est. 32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus. 32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.