(Canticum Isaiæ * Isa 9:2-7) 9:2 Pópulus, qui ambulábat in ténebris, * vidit lucem magnam. 9:2 Habitántibus in regióne umbræ mortis, * lux orta est eis. 9:3 Multiplicásti gentem, * et non magnificásti lætítiam. 9:3 Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe: * sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia. 9:4 Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, * et sceptrum exactóris ejus superásti sicut in die Mádian. 9:5 Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, * et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis. 9:6 Párvulus enim natus est nobis, * et fílius datus est nobis, 9:6 Et factus est principátus super húmerum ejus: * et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius, 9:6 Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, * Princeps pacis. 9:7 Multiplicábitur ejus impérium, * et pacis non erit finis. 9:7 Super sólium David, et super regnum ejus sedébit, * ut confírmet illud et corróboret in judício et justítia, 9:7 Ámodo et usque in sempitérnum: * zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.