(Canticum Tobiæ * Tob 13:10-17) 13:10 Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: * ágite dies lætítiæ, et confitémini illi. 13:11 Jerúsalem cívitas Dei, * castigávit te Dóminus in opéribus mánuum tuárum. 13:12 Confitére Dómino in bonis tuis, * et bénedic Deum sæculórum: ut reædíficet in te tabernáculum suum, 13:12 Et révocet ad te omnes captívos, * et gáudeas in ómnia sǽcula sæculórum. 13:13 Luce spléndida fulgébis, * et omnes fines terræ adorábunt te. 13:14 Natiónes ex longínquo ad te vénient, * et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum, 13:15 Et terram tuam in sanctificatiónem habébunt: * nomen enim magnum invocábunt in te. 13:16 Maledícti erunt qui contémpserint te, et condemnáti erunt omnes qui blasphemáverint te: * benedictíque erunt qui ædificáverint te. 13:17 Tu autem lætáberis in fíliis tuis, * quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum.