(Canticum Sapientiæ * Sap 3:1-6) 3:1 Justórum autem ánimæ in manu Dei sunt, * et non tangent illos torméntum mortis. 3:2 Visi sunt óculis insipiéntium mori, * et æstimáta est afflíctio éxitus illórum, 3:3 Et quod a nobis est iter extermínium; * illi autem sunt in pace: 3:4 Etsi coram homínibus torménta passi sunt, * spes illórum immortalitáte plena est. 3:5 In paucis vexáti, in multis bene disponéntur, * quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. 3:6 Tamquam aurum in fornáce probávit illos, † et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, * et in témpore erit respéctus illórum.