(Canticum Isaiæ * Isa 63:1-5) 63:1 Quis est iste, qui venit de Edom, * tinctis véstibus de Bosra? 63:1 Iste formósus in stola sua, * grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. 63:1 Ego qui loquor justítiam, * et propugnátor sum ad salvándum. 63:2 Quare ergo rubrum est induméntum tuum, * et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? 63:3 Tórcular calcávi solus, * et de géntibus non est vir mecum: 63:3 Calcávi eos in furóre meo, * et conculcávi eos in ira mea: 63:3 Et aspérsus est sanguis eorum super vestiménta mea, * et ómnia induménta mea inquinávi. 63:4 Dies enim ultiónis in corde meo; * annus redemptiónis meæ venit. 63:5 Circumspéxi, et non erat auxiliátor; * quæsívi, et non fuit qui adjuváret: 63:5 Et salvávit mihi bráchium meum, * et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi.