(Canticum Jeremiæ * Jer 31:10-18) 31:10 Audíte verbum Dómini, gentes, * et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, 31:11 Et dícite: Qui dispérsit Israël, congregábit eum: * et custódiet eum sicut pastor gregem suum. 31:12 Redémit enim Dóminus Jacob, * et liberávit eum de manu potentióris. 31:13 Et vénient, et laudábunt in monte Sion: * et cónfluent ad bona Dómini, 31:14 Super fruménto, et vino, et óleo, * et fœtu pécorum et armentórum: 31:15 Erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, * et ultra non esúrient. 31:16 Tunc lætábitur virgo in choro, * júvenes et senes simul: 31:17 Et convértam luctum eórum in gáudium, * et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo. 31:18 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine: * et pópulus meus bonis meis adimplébitur.