140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te. 140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. 140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis. 140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis. 140:4 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum. 140:5 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum. 140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum. 140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram. 140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam. 140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem. 140:10 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.