Sexto Idus Júnii _ Aquis, in Gállia, sancti Maximíni, qui éxstitit primus ejúsdem civitátis Epíscopus, ac Dómini discípulus fuísse tráditur. Eódem die sanctæ Callíopæ Mártyris, quæ, ob Christi fidem, abscíssis mammis atque adústis cárnibus, super téstulas volutáta, demum, truncáta cápite, martýrii palmam accépit. Eboráci, in Anglia, sancti Willhélmi, Epíscopi et Confessóris, qui, inter cétera ad ejus sepúlcrum patráta mirácula, tres mórtuos suscitávit, atque ab Honório Papa Tértio in Sanctórum cánonem relátus est. Apud Suessiónes, in Gálliis, natális sancti Medárdi, Epíscopi Novioménsis; cujus vita et mors pretiósa gloriósis miráculis commendátur. Rotómagi sancti Gildárdi Epíscopi, qui fuit frater ejúsdem sancti Medárdi. Ambo autem fratres, eódem die nati eodémque die Epíscopi consecráti, uno quoque die de hac vita subtrácti, simul in cælum migrárunt. Apud Senónas sancti Heráclii Epíscopi. Metis, in Gállia, sancti Clodúlphi Epíscopi. In Picéno sancti Severíni, Septempedáni Epíscopi. In Sardínia sancti Sallustiáni Confessóris. Cameríni sancti Victoríni Confessóris, qui fuit prædícti sancti Severíni, Septempedáni Epíscopi, germánus frater.