Octávo Idus Júnii _ Magdebúrgi sancti Norbérti, ejúsdem civitátis Epíscopi et Confessóris, qui Fundátor éxstitit Ordinis Præmonstraténsis. Cæsaréæ, in Palæstína, natális beáti Philíppi, qui fuit unus de septem primis Diáconis. Hic, signis et prodígiis clarus, Samaríam ad Christi fidem convértit, et Regínæ Æthíopum Candácis Eunúchum baptizávit, ac demum apud Cæsaréam requiévit. Juxta ipsum tres Vírgines, ejus fíliæ ac Prophetíssæ, tumulátæ jacent; nam quarta fília ejus, plena Spíritu sancto, Ephesi occúbuit. Romæ sancti Artémii, cum uxóre sua Cándida, et fília Paulína. Ex his Artémius, ad prædicatiónem et mirácula sancti Petri Exorcístæ, ad Christum convérsus, et, cum omni domo sua, a sancto Marcéllino Presbýtero baptizátus, Seréni Júdicis jussu plumbátis cæsus et gládio percússus est; uxor vero ejus et fília, in cryptam impúlsæ, lapídibus ruderibúsque sunt óbrutæ. In agro Bononiénsi sancti Alexándri, Epíscopi Fæsuláni et Mártyris; qui, rédiens ex urbe Pápia, ubi Ecclésiæ suæ bona apud Longobardórum Regem ab usurpatóribus vindicáverat, ab his in Rhenum flúvium est dejéctus et aquis præfocátus. Tarsi, in Cilícia, sanctórum Mártyrum vigínti, qui, tempóribus Diocletiáni et Maximiáni, sub Simplício Júdice, per divérsa torménta glorificavérunt Deum in corpóribus suis. Noviodúni, in Gálliis, sanctórum Mártyrum Amántii, Alexándri et Sociórum. Medioláni deposítio sancti Eustórgii Secúndi, Epíscopi et Confessóris. Verónæ sancti Joánnis Epíscopi. Vesontióne, in Gálliis, sancti Cláudii Epíscopi.