Tertiodécimo Kaléndas Júnii _ Aquilæ, in Vestínis, sancti Bernardíni Senénsis, Sacerdótis ex Ordine Minórum et Confessóris, qui verbo et exémplo Itáliam illustrávit. Romæ sanctæ Plautíllæ, féminæ Consuláris, quæ beatórum Mártyrum Flávii Cleméntis Cónsulis soror et Fláviæ Domitíllæ Vírginis mater éxstitit; atque, a sancto Petro Apóstolo baptizáta, ómnium virtútum laude refúlgens, quiévit in pace. Item Romæ, via Salária, natális sanctæ Basíllæ Vírginis, quæ, cum esset ex regio génere, et illustríssimum sponsum habéret illúmque dimisísset, accusáta fuit ab eo quod esset Christiána, et mox decrétum est a Galliéno Augústo ut aut sponsum recíperet, aut gládio interíret; cumque ipsa Virgo, convénta de hoc, respondísset se Regem regum habére sponsum, gládio transverberáta est. Nemáusi, in Gálliis, sancti Baudélii Mártyris, qui comprehénsus est a Pagánis, et, cum sacrificáre nollet idólis et in Christi fide inter vérbera et torménta immóbilis persísteret, martýrii palmam pretiósa morte suscépit. Edéssæ, apud Ægas, in Cilícia, sanctórum Mártyrum Thalelǽi, Astérii, Alexándri et Sociórum, qui sub Numeriáno Imperatóre passi sunt. In Thebáide sancti Aquilæ Mártyris, qui pectínibus pro Christo dilaniátus fuit. Apud Bitúricas, in Aquitánia, sancti Austregísili, Epíscopi et Confessóris. Bríxiæ sancti Anastásii Epíscopi. Pápiæ sancti Theodóri Epíscopi.