Quarto Idus Mártii _ Romæ sancti Gregórii Primi, Papæ, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris exímii; qui, ob res præcláre gestas atque Anglos ad Christi fidem convérsos, Magnus est dictus et Anglórum Apóstolus appellátus. Ibídem deposítio sancti Innocéntii Primi, Papæ et Confessóris. Ipsíus autem festum quinto Kaléndas Augústi celebrátur. Item Romæ sancti Mamiliáni Mártyris. Nicomedíæ sanctórum Egdúni Presbýteri, et aliórum septem, qui sínguli diébus síngulis suffocáti sunt, ut céteris metus incuterétur. Ibídem pássio sancti Petri Mártyris, qui, cum esset cubiculárius Diocletiáni Imperatóris, et libérius de imménsis Mártyrum supplíciis quererétur, proptérea, jubénte eódem, in médium addúcitur, ac primo suspénsus, diutíssime flagris torquétur, deínde acéto ac sale perfúsus, ad últimum in cratícula lento igne assátur, sicque vere Petri éxstitit et fídei heres et nóminis. Constantinópoli sancti Theóphanis, qui, ex ditíssimo pauper Mónachus efféctus, ab ímpio Leóne Arméno, pro cultu sacrárum Imáginum, biénnio deténtus est in cárcere, et inde in Samothráciam deportátus, ibídem, ærúmnis conféctus, réddidit spíritum, multísque miráculis cláruit. Cápuæ sancti Bernárdi, Epíscopi et Confessóris.