Octávo Kaléndas Februárii _ Convérsio sancti Pauli Apóstoli, quæ fuit anno secúndo ab Ascensióne Dómini. Apud Damáscum natális sancti Ananíæ, qui fuit discípulus Dómini, et eúndem Paulum Apóstolum baptizávit. Ipse autem, cum Damásci, et Eleutherópoli, alibíque Evangélium prædicásset, tandem, sub Licínio Júdice, nervis cæsus et laniátus, ac lapídibus oppréssus, martýrium consummávit. Arvérnis, in Gállia, sanctórum Præjécti Epíscopi, et Amaríni, Abbátis Cloroangiénsis, qui ambo a procéribus ejúsdem urbis passi sunt. Antiochíæ sanctórum Mártyrum Juventíni et Máximi, qui, sub Juliáno Apóstata, martýrio coronáti sunt; in quorum die natáli sanctus Joánnes Chrysóstomus sermónem ad pópulum hábuit. Item sanctórum Mártyrum Donáti, Sabíni et Agapis. Tomis, in Scýthia, sancti Bretanniónis Epíscopi, qui mira sanctitáte et cathólicæ fídei zelo, sub Ariáno Imperatóre Valénte, cui fórtiter réstitit, in Ecclésia flóruit. Marciánis, in Gállia, sancti Poppónis, Presbýteri et Abbátis, miráculis clari.