Décimo Kaléndas Novémbris _ Apud Villáckum, in Pannónia, natális sancti Joánnis de Capistráno, Sacerdótis ex Ordine Minórum et Confessóris, vitæ sanctitáte ac fídei cathólicæ propagándæ zelo illústris; qui Taurunénsem arcem, validíssimo Turcárum exércitu profligáto, suis précibus et miráculis ab obsidióne liberávit. Ejus tamen festívitas quinto Kaléndas Aprílis recólitur. Antiochíæ item natális sancti Theodóri Presbýteri, qui, in persecutióne ímpii Juliáni comprehénsus, et, post equúlei pœnam et multos ac duríssimos cruciátus, lampádibus étiam circa látera appósitis adústus, tandem, cum in confessióne Christi persísteret, gládii occisióne martýrium consummávit. Ad fundum Ursoniánum, prope Gades, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Servándi et Germáni, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Viatóre Vicário, post vérbera, squalórum cárceris, famis ac sitis injúriam, et longíssimi itíneris labórem, quem pertulérunt ferro onústi, novíssime martýrii sui cursum, cæsis cervícibus, implevérunt; ex quibus Germánus Eméritæ, Servándus autem Híspali cónditus est. Constantinópoli sancti Ignátii Epíscopi, qui, cum Bardam Cǽsarem ob repudiátam uxórem arguísset, ab eo multis injúriis afféctus est, et in exsílium pulsus; sed, a sancto Nicoláo, Románo Pontífice, restitútus, tandem in pace quiévit. Burdígalæ sancti Severíni, Epíscopi Coloniénsis et Confessóris. Rotómagi sancti Románi Epíscopi. Apud Salérnum sancti Veri Epíscopi. In território Ambianénsi sancti Domítii Presbýteri. In pago Pictaviénsi sancti Benedícti Confessóris. Mántuæ Beáti Joánnis Boni, ex Eremitárum sancti Augustíni Ordine, Confessóris; cujus præcláram vitam sanctus Antonínus conscrípsit.