Sexto Idus Octóbris _ Sancti Francísci Bórgiæ, Sacerdótis e Societáte Jesu et Confessóris, cujus dies natális prídie Kaléndas Octóbris recensétur. Apud Septam, in Mauritánia Tingitána, pássio sanctórum septem Mártyrum, ex Ordine Minórum, scílicet Daniélis, Samuélis, Angeli, Leónis, Nicolái, Hugolíni et Domni; qui, cum essent omnes præter Domnum Sacerdótes, ibídem, ob Evangélii prædicatiónem et Mahuméticæ confutatiónem sectæ, a Saracénis contumélias, víncula et flagélla perpéssi, demum, capítibus abscíssis, martýrii palmam adépti sunt. Colóniæ Agrippínæ sancti Gereónis Mártyris, cum áliis trecéntis decem et octo; qui pro vera pietáte, in persecutióne Maximiáni, gládiis patiéntes colla subdidérunt. In território ejúsdem urbis sanctórum Victóris et Sociórum Mártyrum. Bonnæ, in Germánia, sanctórum Mártyrum Cássii et Floréntii, cum áliis plúrimis. Nicomedíæ sanctórum Mártyrum Eulámpii, et soróris Eulámpiæ Vírginis. Hæc porro, cum audísset pro Christo fratrem torquéri, in médiam turbam exsíluit, et, fratrem amplexáta, huic sóciam se adjúnxit; atque ambo, conjécti in ollam fervéntis ólei, sed nulla ex parte læsi, tandem, una cum áliis ducéntis, qui eo miráculo permóti credíderant in Christum, cápitis obtruncatióne martýrium complevérunt. In Creta ínsula beáti Pinýti, inter Epíscopos nobilíssimi. Hic, Gnósiæ urbis Epíscopus, sub Marco Antoníno Vero et Lúcio Aurélio Cómmodo flóruit, et in scriptis suis, velut in quodam spéculo, vivéntem sui relíquit imáginem. Eboráci, in Anglia, sancti Paulíni Epíscopi, qui fuit beáti Gregórii Papæ discípulus; et, una cum áliis, ad prædicándum Evangélium illuc ab eo missus, Edwínum Regem ejúsque pópulum ad Christi fidem convértit. Populónii, in Túscia, sancti Cerbónii, Epíscopi et Confessóris, qui (ut sanctus Gregórius Papa refert) in vita et morte miráculis cláruit. Verónæ sancti Cerbónii Epíscopi. Cápuæ sancti Paulíni Epíscopi.