Octávo Idus Septémbris _ In Palæstína sancti Zacharíæ Prophétæ, qui, de Chaldǽa senex in patriam revérsus, ibíque defúnctus, juxta Aggǽum Prophétam cónditus jacet. In Hellespónto sancti Onesíphori, Apostolórum discípuli, cujus méminit sanctus Paulus ad Timótheum scribens. Ipse autem Onesíphorus ibídem, una cum sancto Porphýrio, jussu Hadriáni Procónsulis ácriter verberátus et a ferócibus raptátus equis, spíritum Deo réddidit. In Africa sanctórum Episcopórum Donatiáni, Præsídii, Mansuéti, Germáni et Fúsculi; qui, in persecutióne Wandálica, jussu Ariáni Regis Hunneríci, pro assertióne cathólicæ veritátis, fústibus diríssime cæsi et exsílio elimináti sunt. Inter eos étiam erat Epíscopus, nómine Lætus, strénuus atque doctíssimus vir, qui, post diutúrnos cárceris squalóres, incéndio concremátus est. Alexandríæ pássio sanctórum Mártyrum Fausti Presbýteri, Macárii et Sociórum decem; qui, sub Décio Imperatóre et Valério Prǽside, pro Christi nómine, abscíssis cervícibus, martýrium complevérunt. In Cappadócia sanctórum Mártyrum Cóttidi Diáconi, Eugénii et Sociórum. Verónæ sancti Petrónii, Epíscopi et Confessóris. Romæ sancti Eleuthérii Abbátis, qui Dei servus fuit, atque (ut sanctus Gregórius Papa scribit) oratióne et lácrimis mórtuum suscitávit.